Sobre ter filhos

6 Institue adulescentem iuxta viam suam;etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

18 Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et ligate ea pro signo in manibus et inter oculos vestros collocate quasi appensum quid.

19 Docete ea filios vestros, de illis loquendo, quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris.

5 " Priusquam te formarem in utero, novi teet, antequam exires de vulva, sanctificavi teet prophetam gentibus dedi te ".

17 Erudi filium tuum, et refrigerabit teet dabit delicias animae tuae.

13 Quia tu formasti renes meos,contexuisti me in utero matris meae.

14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;mirabilia opera tua,et anima mea cognoscit nimis.

15 Non sunt abscondita ossa mea a te,cum factus sum in occulto,contextus in inferioribus terrae.

28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: " Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram ".

14 Iesus vero ait: " Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ".

3 Ecce hereditas Domini filii,merces fructus ventris.

4 Sicut sagittae in manu potentis,ita filii iuventutis.

5 Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis:non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.

2 Domine, Dominus noster,quam admirabile est nomen tuum in universa terra,quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

9 Qui habitare facit sterilem in domo,matrem filiorum laetantem.