Trabalhar para Deus

10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.

12 Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;

13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.

14 Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,

15 ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.

8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,

11 et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis;

12 ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.

19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,

10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.

16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.

9 Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.

23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus,

24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite;

22 Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.

15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.