Tudo posso nAquele que me fortalece

4 Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis eos, quoniam maior est, qui in vobis est, quam qui in mundo.

2 et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.

19 Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.

13 Omnia possum in eo, qui me confortat.

7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.

7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

1 David.Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?

7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

11 Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.

12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.

13 Omnia possum in eo, qui me confortat.