Valioso

6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.

29 Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

30 Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.

31 Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.

12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ".

5 Si ergo audieritis vocem meamet custodieritis pactum meum,eritis mihi in peculium de cunctis populis;mea est enim omnis terra.

3 Misericordia et veritas te non deserant;circumda eas gutturi tuoet describe in tabulis cordis tui,

4 et invenies gratiam et successum bonumcoram Deo et hominibus.

20 Argentum electum lingua iusti,cor autem impiorum pro nihilo.

4 Quoniam pretiosus factus es in oculis meiset gloriosus, ego diligo teet dabo homines pro teet populos pro anima tua.

6 Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.

7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.

1 Surge, illuminare, quia venit lumen tuum,et gloria Domini super te orta est.

10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?Longe super gemmas pretium eius.

24 Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.

26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?