Verdade
8 De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
7 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
6 Dicit ei Iesus: " Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
32 Labia iusti considerant placita,et os impiorum perversa.
31 Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: " Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis
32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ".
18 Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate.
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
2 Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam,qui loquitur veritatem in corde suo,
3 qui non egit dolum in lingua suanec fecit proximo suo malumet opprobrium non intulit proximo suo.
24 Remove a te os pravum,et detrahentia labia sint procul a te.
5 Omnis sermo Dei probatusclipeus est sperantibus in eum.
18 Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.
30 Viam veritatis elegi,iudicia tua proposui mihi.
20 Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus eum, qui verus est; et sumus in eo, qui verus est, in Filio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita aeterna.
13 MEM. Quis est homo, qui vult vitam,diligit dies, ut videat bonum? -
6 Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;
4 Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ".
1 Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium.
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum " Est " est, et " Non " non, uti non sub iudicio decidatis.
15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,
27 Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me,quia tu es Deus salutis meae,VAU. et te sustinui tota die.
4 quia rectum est verbum Domini,et omnia opera eius in fide.
26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;