Vida Nova
3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?
4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.
10 Audire me facies gaudium et laetitiam,et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
11 Averte faciem tuam a peccatis meiset omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus,et spiritum firmum innova in visceribus meis.
3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri.
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo - gratia estis salvati -
25 et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
26 Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum;
27 et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini.
8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
23 renovari autem spiritu mentis vestrae
24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
9 Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;
6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.