8 Dixitque Dominus ad Iosue: "Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex eis resistere poterit ".
31 Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.
31 Equus paratur ad diem belli,Dominus autem salutem tribuit.
7 Cadent a latere tuo milleet decem milia a dextris tuis;ad te autem non appropinquabit.
16 Septies enim cadet iustus et resurget;impii autem corruent in malum.
4 quia Dominus Deus vester incedit vobiscum et pro vobis contra adversarios vestros dimicabit, ut eruat vos de periculo".
13 Da nobis auxilium de tribulatione,quia vana salus hominis.
4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra.
3 Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos,afflixisti populos et dilatasti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram,et brachium eorum non salvavit eos;sed dextera tua et brachium tuumet illuminatio vultus tui,quoniam complacuisti in eis.
13 Omnia possum in eo, qui me confortat.
37 Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes
39 neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
55 Ubi est, mors, victoria tua?Ubi est, mors, stimulus tuus? ".
56 Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex.
57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.