A Volta de Jesus
1 De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;
2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
3 Cum enim dixerint: " Pax et securitas ", tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
37 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
38 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
39 et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
10 Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
11 qui et dixerunt: " Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ".
11 Cum haec omnia ita dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus,
12 exspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent!
13 Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat.
20 Dicit, qui testimonium perhibet istorum: " Etiam, venio cito ". Amen. Veni, Domine Iesu! ".
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.
16 quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
17 deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.
26 Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
1 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum,
2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
4 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
25 et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum?
3 Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.
31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
43 Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
44 Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,
28 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
11 Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat.
12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse;
13 et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei.
14 Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.
15 Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
16 Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.