9 aperi os tuum, decerne, quod iustum est,et iudica inopem et pauperem.
4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Deiet delectentur in laetitia.
5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius;iter facite ei, qui fertur super nubes:Dominus nomen illi.Iubilate in conspectu eius;
9 " Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo;
10 et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.
9 Dominus custodit advenas,pupillum et viduam sustentatet viam peccatorum disperdit.
17 discite benefacere:quaerite iudicium, subvenite oppresso,iudicate pupillo, defendite viduam.
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
3 Viduas honora, quae vere viduae sunt.
22 Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum;
23 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli.
24 Si pecuniam mutuam dederis in populo meo pauperi, qui habitat tecum, non eris ei quasi creditor; non imponetis ei usuram.
12 eo quod liberassem pauperem vociferantemet pupillum, cui non esset adiutor.
13 Benedictio perituri super me veniebat,et cor viduae iubilare feci.