1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat
13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico
16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
23 omnia licent sed non omnia aedificant
24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius
25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
26 Domini est terra et plenitudo eius
27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant
1 Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari
3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.
5 Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
6 Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
7 Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: " Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere .
8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
11 Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
12 Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.
13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.
15 Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico:
16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?
17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.
18 Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari?
19 Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?
20 Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.
21 Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.
22 An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
23 " Omnia licent! ". Sed non omnia expediunt. " Omnia licent! ". Sed non omnia aedificant.
24 Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
25 Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam;
26 Domini enim est terra, et plenitudo eius.
27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
28 Si quis autem vobis dixerit: " Hoc immolaticium est idolis ", nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;
29 conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia?
30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
31 Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
32 Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.