1 fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum

2 tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum

3 congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei

4 necnon et filios Aaron et Levitas

5 de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti

6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti

7 de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta

8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti

9 de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta

10 de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim

11 vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab

12 et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est

13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

14 sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel

15 et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus

16 dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae

17 constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae

18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores

19 porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes

20 Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant

21 porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion

22 Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens

23 et Barachias et Helcana ianitores arcae

24 porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae

25 igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia

26 cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes

27 porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo

28 universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes

29 cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo

1 Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum.

2 Tunc dixit David: " Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum ".

3 Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei;

4 necnon et filios Aaron et Levitas.

5 De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum viginti;

6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti;

7 de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius centum triginta;

8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti;

9 de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius octoginta;

10 de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.

11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab

12 et dixit ad eos: " Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi.

13 Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat ".

14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel;

15 et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus.

16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus laetitiae.

17 Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae

18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zachariam et Bani et Iaziel et Semiramoth et Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores.

19 Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis bene sonantibus,

20 Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis secundum " Virgines ".

21 Porro Matthathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et Iehiel et Ozaziu in citharis super octavam, ut dirigerent;

22 Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens.

23 Et Barachias et Elcana ianitores pro arca.

24 Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca.

25 Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.

26 Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes.

27 Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca - David autem indutus erat etiam ephod lineo -

28 universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis.

29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo.