1 filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal

2 Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi

3 ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni

4 Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem

5 Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara

6 peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara

7 porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan

8 Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum

9 fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore

10 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est

11 Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon

12 porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha

13 filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath

14 et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant

15 filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez

16 filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel

17 et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo

18 uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered

19 et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi

20 filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth

21 filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti

22 et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera

23 hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi

24 filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul

25 Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius

26 filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius

27 filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda

28 habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual

29 et in Ballaa et in Asom et in Tholad

30 et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg

31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David

32 villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque

33 et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio

34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae

35 et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel

36 et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia

37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia

38 isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer

39 et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis

40 inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham

41 hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt

42 de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi

43 et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc

1 Filii Iudae: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal.

2 Reaia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad; hae cognationes Saraitarum.

3 Et ista stirps Etam: Iezrahel et Iesema et Iedebos, nomenque sororis eorum Asalelphuni.

4 Phanuel autem pater Gedor et Ezer pater Hosa; isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.

5 Ashur vero patris Thecue erant duae uxores: Halaa et Naara.

6 Peperit autem ei Naara Oozam et Hepher et Themani et Ahasthari; isti sunt filii Naara.

7 Porro filii Halaa: Sereth et Sohar et Ethnan.

8 Cos autem genuit Anob et Sobeba et cognationes Aharehel filii Arum.

9 Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: " Quia peperi eum in dolore ".

10 Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: " Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi! ". Et praestitit Deus quae precatus est.

11 Chelub autem frater Suaa genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.

12 Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem Hirnaas (id est urbis Naas); hi sunt viri Recha.

13 Filii autem Cenez: Othoniel et Saraia; porro filii Othoniel: Hathath et Maonathi.

14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Geharasim (id est vallis Artificum); ibi quippe artifices erant.

15 Filii vero Chaleb filii Iephonne: Hir et Ela et Naham; filius quoque Ela: Cenez.

16 Filii quoque Iallelel: Ziph et Zipha, Thiria et Asarel.

17 Et filii Ezra: Iether et Mered et Epher et Ialon. Et genuit Iether Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthemo.

18 Hi autem sunt filii Bethiae filiae pharaonis, quam accepit Mered.

19 Filii autem uxoris eius Iudaicae sororis Naham patris Ceilae: Dalaia et Simeon pater Ioman. Filii autem Naham patris Ceilae: Garmitae et Esthemo Maachathitarum.

20 Filii quoque Simon: Ammon et Rinna, Benhanan et Thilon. Et filii Iesi: Zoheth et Benzoheth.

21 Filii Sela filii Iudae: Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea

22 et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres.

23 Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi.

24 Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul;

25 Sellum filius eius, Mabsam filius eius, Masma filius eius.

26 Filii Masma: Hamuel filius eius, Zacchur filius eius, Semei filius eius.

27 Filii Semei sedecim et filiae sex; fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adaequare summam filiorum Iudae.

28 Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual

29 et in Bilha et in Esem et in Tholad

30 et in Bathuel et in Horma et in Siceleg

31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim; hae civitates eorum usque ad regem David.

32 Villae quoque eorum: Etam et Ain, Remmon et Thochen et Asan, civitates quinque.

33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia.

34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae

35 et Ioel et Iehu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel

36 et Elioenai et Iacoba et Isuhaia et Asaia et Adiel et Isimiel et Banaia,

37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Iedaia filii Semri filii Samaia.

38 Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiae eorum expansae sunt vehementer,

39 et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis.

40 Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham.

41 Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt.

42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Pheltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi

43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.