1 porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor

2 filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti

3 filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes

4 cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios

5 fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt

6 Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres

7 filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor

8 porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor

9 numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti

10 porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar

11 omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes

12 Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer

13 filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa

14 porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad

15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae

16 et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem

17 filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse

18 soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola

19 erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam

20 filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad

21 et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum

22 luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum

23 ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset

24 filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara

25 porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan

26 qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama

27 de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue

28 possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius

29 iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel

30 filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum

31 filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith

32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum

33 filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat

34 porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram

35 filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal

36 filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra

37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera

38 filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara

39 filii autem Olla Aree et Anihel et Resia

40 omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia

1 Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quat tuor.

2 Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti.

3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia, quinque principes omnes.

4 Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum turmae accinctae ad proelium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios.

5 Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt.

6 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Iedihel, tres.

7 Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor.

8 Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor.

9 Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti.

10 Porro filii Iedihel: Bilhan; filii autem Bilhan: Iehus et Beniamin et Aod et Chanaana et Zethan et Tharsis et Ahisahar;

11 omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes.

12 Suphim quoque et Huphim filii Hir et Husim filii Aher.

13 Filii autem Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellum, filii Bilhae.

14 Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad.

15 Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.

16 Et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares; porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem.

17 Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse.

18 Soror autem eius Ammalecheth peperit Isod et Abiezer et Maala.

19 Erant autem filii Semida: Ahin et Sechem et Leci et Aniam.

20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius,

21 et huius filius Zabad et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum.

22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius, ut consolarentur eum;

23 ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset.

24 Filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara.

25 Porro filius eius Rapha et Reseph et Thale filius eius, de quo natus est Thaan,

26 qui genuit Laadan; huius quoque filius Ammiud genuit Elisama,

27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue.

28 Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius.

29 Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel.

30 Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum.

31 Filii autem Beria: Heber et Melchiel, ipse est pater Barzaith.

32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Hotham et Suaa sororem eorum.

33 Filii Iephlat: Phosech et Bamaal et Asoth; hi filii Iephlat.

34 Porro filii Somer fratris sui: Roaga et Haba et Aram.

35 Filii autem Hotham fratris eius: Supha et Iemna et Selles et Amal.

36 Filii Supha: Sue, Hamapher et Sual et Beri et Iamra,

37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Beera.

38 Filii Iether: Iephonne et Phaspha et Ara.

39 Filii autem Olla: Area et Hanniel et Resia.

40 Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia.