1 in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam

2 dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc

3 tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero

4 fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectute

5 dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae erat

6 audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius

7 vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israhel

8 et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo

9 sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem proiecisti post corpus tuum

10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum

11 qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus locutus est

12 tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer

13 et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam

14 constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore

15 et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum

16 et tradet Dominus Israhel propter peccata Hieroboam qui peccavit et peccare fecit Israhel

17 surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est

18 et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae

19 reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

20 dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo

21 porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem matris eius Naama Ammanites

22 et fecit Iudas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverant

23 aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam

24 sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israhel

25 in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem

26 et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon

27 pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis

28 cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui praeeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum

29 reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

30 fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus

31 dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eo

1 In tempore illo aegrotavit Abia filius Ieroboam,

2 dixitque Ieroboam uxori suae: " Surge et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.

3 Tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum: ipse indicabit tibi quid eventurum sit puero ".

4 Fecit, ut dixerat, uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahiae; at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius prae senectute.

5 Dixerat autem Dominus ad Ahiam: " Ecce uxor Ieroboam ingredietur, ut consulat te super filio suo, qui aegrotat; haec et haec loqueris ei. Cum intret, simulabit se peregrinam esse ".

6 Cum ergo audiret Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, ait: " Ingredere, uxor Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius.

7 Vade et dic Ieroboam: "Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel

8 et scidi regnum a domo David et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo,

9 sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post tergum tuum:

10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus, impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.

11 Qui mortui fuerint de Ieroboam in civitate, comedent eos canes; qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli, quia Dominus locutus est.

12 Tu igitur surge et vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer,

13 et planget eum omnis Israel et sepeliet; iste enim solus inferetur de Ieroboam in sepulcrum, quia inventum est in eo, quod bonum erat Domino, Deo Israel, in domo Ieroboam.

14 Constituet autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiat domum Ieroboam.

15 Et percutiet Dominus Israel, ut moveatur sicut arundo in aqua, et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum; et ventilabit eos trans Flumen, quia fecerunt sibi palos, ut irritarent Dominum.

16 Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel" ".

17 Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa; cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est.

18 Et sepelierunt eum, et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae.

19 Reliqua autem gestorum Ieroboam, quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Israel.

20 Dies autem, quibus regnavit Ieroboam, viginti duo anni sunt; et dormivit cum patribus suis. Regnavitque Nadab filius eius pro eo.

21 Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset, et decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris eius Naama Ammanites.

22 Et fecit Iuda malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant;

23 aedificaverunt enim et ipsi sibi excelsa et lapides et palos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam.

24 Sed et prostibula fuerunt in terra; feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel.

25 In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem

26 et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon.

27 Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis.

28 Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea cursores et postea reportabant ad armamentarium cursorum.

29 Reliqua autem gestorum Roboam et omnia, quae fecit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Iudae.

30 Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus.

31 Dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; nomen autem matris eius Naama Ammanites. Et regnavit Abiam filius eius pro eo.