1 post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae

2 ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria

3 vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias autem timebat Dominum valde

4 nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua

5 dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant

6 diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum

7 cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias

8 cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias

9 et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me

10 vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris

11 et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias

12 cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua

13 numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua

14 et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me

15 dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto quia hodie apparebo ei

16 abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei venitque Ahab in occursum Heliae

17 et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israhel

18 et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim

19 verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israhel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel

20 misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit prophetas in monte Carmeli

21 accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum

22 et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt

23 dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam

24 invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio

25 dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum ignemque non subponatis

26 qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant

27 cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur

28 clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine

29 postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes

30 dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat

31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum

32 et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris

33 et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna

34 et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio

35 et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus repleta est

36 cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec

37 exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum

38 cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens

39 quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus

40 dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi

41 et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multae pluviae est

42 ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua

43 et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait illi revertere septem vicibus

44 in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende ne occupet te pluvia

45 cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel

46 et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel

1 Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam in anno tertio dicens: " Vade et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae ".

2 Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab.Erat autem fames vehemens in Samaria.

3 Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae. Abdias autem timebat Dominum valde;

4 nam, cum interficeret Iezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua.

5 Dixit ergo Achab ad Abdiam: " Vade in terra ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus ".

6 Diviseruntque sibi regiones, ut circuirent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum.

7 Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei; qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et ait: " Num tu es, domine mi, Elias? ".

8 Cui ille respondit: " Ego. Vade, dic domino tuo: "Adest Elias" ".

9 Et ille: " Quid peccavi, inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me?

10 Vivit Dominus Deus tuus, non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens et, respondentibus cunctis: "Non est hic", adiuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.

11 Et nunc dicis mihi: "Vade et dic domino tuo: Adest Elias".

12 Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro; et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniet te et interficiet me. Servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.

13 Numquid non indicatum est domino meo quid fecerim, cum interficeret Iezabel prophetas Domini: quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua?

14 Et nunc tu dicis: "Vade et dic domino tuo: Adest Elias", ut interficiat me ".

15 Dixit Elias: " Vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto: hodie apparebo ei ".

16 Abiit ergo Abdias in occursum Achab et indicavit ei.Venitque Achab in occursum Eliae

17 et, cum vidisset eum, ait: " Tune es, qui conturbas Israel? ".

18 Et ille ait: " Non turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secutus es Baalim.

19 Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque Aserae quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel ".

20 Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli.

21 Accedens autem Elias ad omnem populum ait: " Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum ". Et non respondit ei populus verbum.

22 Et ait rursus Elias ad populum: " Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.

23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna; ignem autem non supponant. Et ego faciam bovem alterum et imponam super ligna; ignemque non supponam.

24 Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus! ". Respondens omnis populus ait: " Optima propositio ".

25 Dixit ergo Elias prophetis Baal: " Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis ".

26 Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: " Baal, exaudi nos! ". Et non erat vox, nec qui responderet. Saliebantque in circuitu altaris, quod fecerant.

27 Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: " Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur ".

28 Clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.

29 Postquam autem transiit meridies, et, illis prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes,

30 dixit Elias omni populo: " Venite ad me ". Et, accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat;

31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: " Israel erit nomen tuum ".

32 Et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi pro duobus satis in circuitu altaris

33 et composuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna

34 et ait: " Implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna ". Rursumque dixit: " Etiam secundo hoc facite ". Qui cum fecissent et secundo, ait: " Etiam tertio idipsum facite ". Feceruntque et tertio,

35 et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est.

36 Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: " Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec.

37 Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum! ".

38 Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens.

39 Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: " Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus! ".

40 Dixitque Elias ad eos: " Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis! ". Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi.

41 Et ait Elias ad Achab: " Ascende, comede et bibe, quia sonus multae pluviae est ".

42 Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua

43 et dixit ad puerum suum: " Ascende et prospice contra mare ". Qui, cum ascen disset et contemplatus esset, ait: " Non est quidquam ". Et rursum ait illi: " Revertere septem vicibus ".

44 In septima autem vice dixit: " Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari ". Et ait: " Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia! ".

45 Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel.

46 Et manus Domini facta est super Eliam; accinctisque lumbis, currebat ante Achab, donec veniret in Iezrahel.