1 filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis regnavit super Israhel

2 et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua

3 et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei

4 et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala

5 et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven

6 quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis

7 Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum

8 et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo

9 ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum

10 cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum

11 locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas

12 dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum

13 dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum

14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus

15 surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros

16 et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas

17 et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul

18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum

19 porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam

20 descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum

21 retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum

22 cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius

23 egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas

1 Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus au tem annis regnavit super Israel.

2 Et elegit sibi Saul tria milia de Israel: et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel, mille autem cum Ionathan in Gabaa Beniamin. Porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.

3 Et percussit Ionathan stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa. Quod audierunt Philisthim; Saul autem cecinit bucina in omni terra dicens: " Audiant Hebraei! ".

4 Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: " Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim ". Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala.

5 Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.

6 Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos - afflictus est enim populus - absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis.

7 Hebraei autem transierunt Iordanem in terram Gad et Galaad.Cumque adhuc esset Saul in Galgalis, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum.

8 Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuel, et non venit Samuel in Galgala; dilapsusque est populus ab eo.

9 Ait ergo Saul: " Afferte mihi holocaustum et pacifica ". Et obtulit holocaustum.

10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei, ut salutaret eum.

11 Locutusque est ad eum Samuel: " Quid fecisti? ". Respondit Saul: " Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas,

12 dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum ".

13 Dixitque Samuel ad Saul: " Stulte egisti. Utinam custodisses mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi! Profecto nunc confirmasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum;

14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus ".

15 Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis et abiit per viam suam. Et reliquus populus ascendit post Saul obviam exercitui bellatorum. Et venerunt de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sescentos viros.

16 Et Saul et Ionathan filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro Philisthim consederant in Machmas.

17 Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei: unus cuneus pergebat contra viam Ophra ad terram Sual,

18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.

19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.

20 Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem.

21 Pretium autem exacutionis erat: pro vomeribus et ligonibus duae partes sicli, et tertia pars sicli ad acuendas secures et ad stimulum corrigendum.

22 Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et Ionathan filio eius.

23 Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas.