1 et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit
2 porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum
3 et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Ionathan
4 erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene
5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa
6 dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis
7 dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris
8 et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis
9 si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos
10 si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum
11 apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant
12 et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israhel
13 ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum
14 et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit
15 et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo
16 et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens
17 et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius
18 et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israhel
19 cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam
20 conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum et caedes magna nimis
21 sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Ionathan
22 omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio
23 et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem pervenit usque Bethaven
24 et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem
25 omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri
26 ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentum
27 porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius
28 respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus
29 dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto
30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim
31 percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis
32 et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine
33 nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me iam nunc saxum grande
34 et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi
35 aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit aedificare altare Domini
36 et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum
37 et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non respondit ei in die illa
38 dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie
39 vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo
40 et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac
41 et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit
42 et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum et captus est Ionathan
43 dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior
44 et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan
45 dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur
46 recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua
47 at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat
48 congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu vastatorum eius
49 fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol
50 et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul
51 Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel
52 erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum sibi
1 Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: " Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso ". Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
2 Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron; et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum.
3 Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quod isset Ionathan.
4 Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum, dens rupis hinc ex una parte et dens rupis illinc ex altera parte: nomen uni Boses et nomen alteri Sene;
5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa.
6 Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: " Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis ".
7 Dixitque ei armiger suus: " Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris ".
8 Et ait Ionathan: " Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,
9 si taliter locuti fuerint ad nos: "Manete, donec veniamus ad vos", stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos.
10 Si autem dixerint: "Ascendite ad nos", ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris; hoc erit nobis signum ".
11 Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: " En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant ".
12 Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: " Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem ". Et ait Ionathan ad armigerum suum: " Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel ".
13 Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum.
14 Et facta est plaga prima, qua percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti viros in media fere parte iugeri.
15 Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo.
16 Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin; et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens.
17 Et ait Saul populo, qui erat cum eo: " Requirite et videte quis abierit ex nobis ". Cumque requisissent, repertum est non adesse Ionathan et armigerum eius.
18 Et ait Saul ad Ahiam: " Applica ephod ". Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel.
19 Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: " Contrahe manum tuam ".
20 Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum: perturbatio magna nimis.
21 Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionathan.
22 Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio.
23 Et salvavit Dominus in die illa Israel; pugna autem pervenit ultra Bethaven.
24 Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: " Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis! ". Et non manducavit universus populus panem.
25 Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
26 Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum.
27 Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius.
28 Respondensque unus de populo ait: " Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens: "Maledictus, qui comederit panem hodie!". Defecit autem populus ".
29 Dixitque Ionathan: " Turbavit pater meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto;
30 quanto magis si comedisset hodie populus de praeda inimicorum suorum, quam repperit? Nonne nunc maior facta fuisset plaga in Philisthim? ".
31 Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis.
32 Et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos; et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine.
33 Nuntiaverunt autem Saul dicentes: " Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine ". Qui ait: " Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande ".
34 Et dixit Saul: " Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine ". Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi.
35 Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino.
36 Et dixit Saul: " Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum ". Dixitque populus: " Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac ". Et ait sacerdos: " Accedamus huc ad Deum ".
37 Et consuluit Saul Deum: " Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel? ". Et non respondit ei in die illa.
38 Dixitque Saul: " Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.
39 Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur ". Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
40 Et ait ad universum Israel: " Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathan filio meo ero in parte altera ". Respondit populus ad Saul: " Quod bonum videtur in oculis tuis, fac ".
41 Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: " Quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim ". Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit.
42 Et ait Saul: " Mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum ". Et captus est Ionathan.
43 Dixit autem Saul ad Ionathan: " Indica mihi quid feceris ". Et indicavit ei Ionathan et ait: " Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior ".
44 Et ait Saul: " Haec faciat mihi Deus et haec addat, nisi morte morieris, Ionathan ".
45 Dixitque populus ad Saul: " Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie ". Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur.
46 Recessitque Saul nec persecutus est Philisthim; porro Philisthim abierunt in loca sua.
47 At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat.
48 Fortiter egit et percussit Amalec et eruit Israel de manu vastatorum eius.
49 Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol.
50 Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul.
51 Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii Abiel.
52 Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul; nam, quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium, sociabat eum sibi.