1 Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei

2 egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos

3 transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege

4 cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient

5 in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum

6 pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia

7 vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro

8 quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini

9 congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo

10 cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa

11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia

12 et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua

13 si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem

14 iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum

15 omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum

16 sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron

17 excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius

18 ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem

19 bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa

1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,

2 egressus est in occursum Asa et dixit ei: " Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.

3 Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege.

4 Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis.

5 In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum;

6 contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabat eos in omni angustia.

7 Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestrae; erit enim merces operi vestro ".

8 Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini.

9 Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.

10 Cumque convenissent in Ierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa,

11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves septingentos et oves septem milia.

12 Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua:

13 si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.

14 Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum.

15 Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum.

16 Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.

17 Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius.

18 Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem.

19 Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.