1 duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem
2 fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israhel
3 et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
4 aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum
5 aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini
6 transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum
7 sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum
8 et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi
9 igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel
10 locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt
11 idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem
12 qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum
13 deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus
14 post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis
15 et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem
16 porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel
17 attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo
18 reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel
19 oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai
20 dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon
21 viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem
22 fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit
23 et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit
24 cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua
25 porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo
1 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem.
2 Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel.
3 Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam.
4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: " In Ierusalem erit nomen meum in aeternum ".
5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini.
6 Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum.
7 Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: " In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.
8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere, quae praecepi eis, cunctamque legem et praecepta atque iudicia, per manum Moysi ".
9 Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
10 Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt.
11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem.
12 Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum.
13 Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis.
15 Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem.
16 Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificorum et pro gratiarum actione praecepitque Iudae, ut serviret Domino, Deo Israel.
17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
18 Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel.
19 Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon.
21 Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem.
22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
23 Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit.
24 Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
25 Porro populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant contra regem Amon, consti tuit regem Iosiam filium eius pro eo.