1 Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis

2 quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis

3 cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis

4 rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra mihi omnia magnalia quae fecit Heliseus

5 cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec est mulier et hic filius eius quem suscitavit Heliseus

6 et interrogavit rex mulierem quae narravit ei deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad praesens

7 venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriae aegrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc

8 et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea hac

9 ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac

10 dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur

11 stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei

12 cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes divides

13 dixitque Azahel quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore

14 qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem

15 cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo

16 anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat regis Iuda regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda

17 triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem

18 ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est coram Domino

19 noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus

20 in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et constituit sibi regem

21 venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua

22 recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo

23 reliqua autem sermonum Ioram et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

24 et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo

25 anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit Ahazias filius Ioram regis Iudae

26 viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israhel

27 et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit

28 abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Ioram

29 qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel quia vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem Syriae porro Ahazias filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Ahab in Hiezrahel quia aegrotabat

1 Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: " Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis ".

2 Quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim septem annis.

3 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis.

4 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens: " Narra mihi omnia magnalia, quae fecit Eliseus ".

5 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: " Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus ".

6 Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum dicens: " Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens ".

7 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes: " Venit vir Dei huc ".

8 Et ait rex ad Hazael: " Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? ".

9 Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: " Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: "Si sanari potero de infirmitate mea hac?" ".

10 Dixitque ei Eliseus: " Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur ".

11 Stetitque facies eius, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei.

12 Cui Hazael ait: " Quare dominus meus flet? ". At ille respondit: " Quia scio, quae facturus sis filiis Israel mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes discindes ".

13 Dixitque Hazael: " Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? ". Et ait Eliseus: " Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore ".

14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: " Quid tibi dixit Eliseus? ". At ille respondit: " Dixit mihi: Recipies sanitatem ".

15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et intinxit aqua et expandit super faciem eius, et mortuus est; regnavitque Hazael pro eo.

16 Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel - Iosaphat autem erat rex Iudae - regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae.

17 Triginta duorum erat annorum, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.

18 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est coram Domino.

19 Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus.

20 In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem.

21 Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua.

22 Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.

23 Reliqua autem gestorum Ioram et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

24 Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.

25 Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae.

26 Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel.

27 Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit.

28 Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram.

29 Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat.