1 intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom
2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum
3 et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi posuit autem Ioab verba in ore eius
4 itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex
5 et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus
6 et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum
7 et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram
8 et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo pro te
9 dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens
10 et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te
11 quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram
12 dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquere
13 dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat eiectum suum
14 omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est
15 nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae
16 et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei
17 dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum
18 et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex
19 et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec
20 ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram
21 et ait rex ad Ioab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom
22 cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui
23 surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem
24 dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit
25 porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula
26 et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico
27 nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma
28 mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit
29 misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire
30 dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni
31 surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni
32 et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me
33 ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque est rex Absalom
1 Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad Absalom,
2 misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam: " Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum.
3 Et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi ". Posuit autem Ioab verba in ore eius.
4 Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit: " Serva me, rex ".
5 Et ait ad eam rex: " Quid causae habes? ". Quae respondit: " Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est vir meus.
6 Et ancillae tuae erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat, qui eos interveniens prohibere posset; et percussit alter alterum et interfecit eum.
7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit: Trade eum, qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem". Et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram ".
8 Et ait rex ad mulierem: " Vade in domum tuam, et ego iubebo de te ".
9 Dixitque mulier Thecuites ad regem: " In me, domine mi rex, iniquitas et in domum patris mei; rex autem et thronus eius sit innocens ".
10 Et ait rex: " Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te ".
11 Quae ait: " Recordetur rex Domini Dei sui, ut non augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium meum ". Qui ait: " Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram ".
12 Dixit ergo mulier: " Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum . Et ait: " Loquere ".
13 Dixitque mulier: " Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum.
14 Omnes morimur et quasi aquae sumus, quae delabuntur in terram, quae non colliguntur; nec tamen vult perire Deus animam, sed retractat cogitans, ne penitus pereat, qui abiectus est.
15 Nunc igitur veni, ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc, quia populus terruit me. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillae suae.
16 Nam audiet rex, ut liberet ancillam suam de manu illius, qui vult delere me et filium meum simul de hereditate Dei.
17 Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum! ".
18 Et respondens rex dixit ad mulierem: " Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo ". Dixitque mulier: " Loquatur dominus meus rex ".
19 Et ait rex: " Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis? ". Respondit mulier et ait: " Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dextram nec ad sinistram potest deviari ab omnibus his, quae locutus est dominus meus rex; servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec;
20 ut verterem figuram rei huius, servus tuus Ioab fecit istud. Tu autem, domine mi, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intellegas omnia, quae fiunt super terram ".
21 Et ait rex ad Ioab: " Ecce hoc facio; vade igitur et revoca puerum Absalom ".
22 Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab: " Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem servi tui ".
23 Surrexit ergo Ioab et abiit in Gesur et adduxit Absalom in Ierusalem.
24 Dixit autem rex: " Revertatur in domum suam et faciem meam non videat . Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit.
25 Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, qui valde laudaretur, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
26 Et quando tondebatur capillus - semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries - ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere regio.
27 Nati sunt autem Absalom filii tres et filia una, nomine Thamar, eleganti forma.
28 Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit.
29 Misit itaque ad Ioab, ut mitteret eum ad regem; qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire,
30 dixit servis suis: " Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni ". Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: " Succenderunt servi Absalom agrum igni! ".
31 Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: " Quare succenderunt servi tui segetem meam igni? ".
32 Et respondit Absalom ad Ioab: " Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: "Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse". Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me ".
33 Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est rex Absalom.