1 cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini

2 et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto

3 et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei

4 et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex

5 venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat

6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant

7 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial

8 reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es

9 dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eius

10 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit

11 et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini

12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna

13 ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens

14 venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi

15 Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo

16 cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex

17 ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo

18 responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo

19 sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi

20 dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus

21 et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum

22 tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel

23 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom

1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini.

2 Et dixit rex Sibae: " Quid sibi volunt haec? ". Responditque Siba: " Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto .

3 Et ait rex: " Ubi est filius domini tui? ". Responditque Siba regi: " Remansit in Ierusalem dicens: "Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei" ".

4 Et ait rex Sibae: " Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal ". Dixitque Siba: " Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex ".

5 Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens

6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et sinistro latere regis incedebant.

7 Ita autem loquebatur Semei, cum malediceret regi: " Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial!

8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es ".

9 Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: " Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius ".

10 Et ait rex: "Quid mihi et vobis filii Sarviae? Si maledicit, et si Dominus praecepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: Quare sic fecisti?" ".

11 Et ait rex Abisai et universis servis suis: " Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini.

12 Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna ".

13 Ambulabat itaque David et socii eius per viam; Semei autem per iugum montis ex latere gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens.

14 Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi.

15 Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo.

16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: " Vivat rex! Vivat rex! ".

17 Ad quem Absalom: "Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? Quare non isti cum amico tuo? ".

18 Responditque Chusai ad Absalom: " Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo.

19 Sed, ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? Nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi ".

20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: " Inite consilium quid agere debeamus ".

21 Et ait Achitophel ad Absalom: " Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt ".

22 Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.

23 Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom.