1 dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte

2 et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum

3 et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quaeris et omnis populus erit in pace

4 placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel

5 ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat

6 cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium

7 et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit Ahitofel hac vice

8 et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo

9 forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom

10 et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt

11 sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum

12 et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem

13 quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea

14 dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum

15 et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego tale et tale dedi consilium

16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est

17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem

18 vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum

19 tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic res latuit

20 cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem

21 cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel

22 surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium

23 porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui

24 David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem ipse et omnis vir Israhel cum eo

25 Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae quae fuit mater Ioab

26 et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad

27 cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim

28 obtulerunt ei stratoria et tappetia et vasa fictilia frumentum et hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem frixum cicer

29 et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto

1 Dixitque Achitophel ad Ab salom: " Eligam mihi duode cim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte

2 et irruens super eum, quippe qui lassus est et solutis manibus, terrebo eum. Cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum

3 et reducam universum populum ad te, sicut revertitur sponsa ad virum suum; unius solummodo viri animam quaeris, et omnis populus erit in pace .

4 Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel.

5 Ait autem Absalom: " Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat ".

6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: " Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non? Tu loquere ".

7 Et dixit Chusai ad Absalom: " Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice ".

8 Et rursum intulit Chusai: " Tu nosti patrem tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti ursa in saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo:

9 ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco. Et, cum ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: "Facta est plaga in populo, qui sequitur Absalom".

10 Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt.

11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu ipse gradieris in proelium;

12 et irruemus super eum, in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram; et non remanebit de eo et de omnibus viris, qui cum eo sunt, ne unus quidem.

13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, applicabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur nec calculus quidem ex ea ".

14 Dixitque Absalom et omnis vir Israel: " Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel ". Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.

15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: " Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium;

16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: "Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est" ".

17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel; abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium; non enim poterant introire civitatem, ne viderentur.

18 Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum.

19 Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei et sparsit super illud ptisanas, et sic res latuit.

20 Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: " Ubi est Achimaas et Ionathan? ". Et respondit eis mulier: " Transierunt hinc ad aquas ". At hi, qui quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem.

21 Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt: " Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel ".

22 Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.

23 Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam in civitatem suam et, disposita domo sua, laqueo se suspendit et interiit; et sepultus est in sepulcro patris sui.

24 David autem venit in Mahanaim, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnis vir Israel cum eo.

25 Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab.

26 Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.

27 Cumque venisset David in Mahanaim, Sobi filius Naas de Rabba filiorum Ammon et Machir filius Ammiel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim

28 obtulerunt ei stratoria et tapetia et pelves et vasa fictilia, frumentum et hordeum et farinam, frixum cicer et fabam et lentem

29 et mel et butyrum, oves et pingues vitulos; dederuntque David et populo, qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum fame et siti fuisse fatigatum in deserto.