1 igitur post haec consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron
2 ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli
3 sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron
4 veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul
5 misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum
6 et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud
7 confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibi
8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra
9 regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universum
10 quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda sequebatur David
11 et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum
12 egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon
13 porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera
14 dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Ioab surgant
15 surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David
16 adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon
17 et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israhel a pueris David
18 erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae morantur in silvis
19 persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner
20 respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asahel qui respondit ego sum
21 dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem Asahel omittere quin urgueret eum
22 rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum
23 qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant
24 persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon
25 congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius
26 et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos
27 et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum
28 insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen
29 Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra
30 porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele
31 servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt
32 tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron
1 Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: " Num ascendam in unam de civitatibus Iudae? ". Et ait Dominus ad eum: " Ascende ". Dixitque David: " Quo ascendam? ". Et respondit ei: " In Hebron ".
2 Ascendit ergo David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel;
3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron.
4 Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iudae.Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul.
5 Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: " Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum.
6 Et nunc faciat quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem; sed et ego reddam vobis similiter bonum, eo quod feceritis istud.
7 Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi .
8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal filium Saul et duxit eum in Mahanaim
9 regemque constituit super Galaad et super Aser et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israel universum.
10 Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David.
11 Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iudae, septem annorum et sex mensium.
12 Egressusque est Abner filius Ner et pueri Isbaal filii Saul de Mahanaim in Gabaon.
13 Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione, constiterunt hi ex una parte piscinae et illi ex altera.
14 Dixitque Abner ad Ioab: " Surgant pueri et ludant coram nobis ". Et respondit Ioab: " Surgant ".
15 Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isbaal filii Saul, et duodecim de pueris David.
16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul; vocatumque est nomen loci illius ager Laterum in Gabaon.
17 Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
18 Erant autem ibi tres filii Sarviae: Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis, quae morantur in campis.
19 Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit ad dextram sive ad sinistram omittens persequi Abner.
20 Respexit itaque Abner post tergum suum et ait: " Tune es Asael? ". Qui respondit: " Ego sum ".
21 Dixitque ei Abner: " Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius ". Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
22 Rursumque locutus est Abner ad Asael: " Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum ".
23 Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner, aversa hasta in inguine, et exiit hasta retrorsum, et mortuus est ibi. Omnesque qui transibant per locum, in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant.
24 Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit; et venerunt usque ad collem Amma, qui est ex adverso Gaiah in via deserti in Gabaon.
25 Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius.
26 Et exclamavit Abner ad Ioab et ait: " Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos? ".
27 Et ait Ioab: " Vivit Deus, nisi locutus fuisses, usque mane non recessisset populus persequens unusquisque fratrem suum ".
28 Insonuit ergo Ioab bucina, et stetit omnis exercitus; nec persecuti sunt ultra Israel neque certaverunt amplius.
29 Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim.
30 Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele;
31 servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
32 Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethlehem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri, qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.