1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel

2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam

3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei

4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra

5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet

6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus

7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum

8 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno

9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium

10 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda

11 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim

12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam

13 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum

14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem

15 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam

16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino

17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi

18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus

19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat

20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis

21 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua

22 haec fecit Banaias filius Ioiadae

23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto

24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem

25 Semma de Arari Helica de Arodi

26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua

27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi

28 Selmon Aohites Maharai Netophathites

29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin

30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas

31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi

32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan

33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites

34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites

35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi

36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi

37 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites

39 Urias Hettheus omnes triginta septem

1 Haec autem sunt verba David novissima: Dixit David filius Isai,dixit vir constitutus in alto,christus Dei Iacob,suavis psalta Israel.

2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam.

3 Locutus est Deus Israel,mihi dixit Petra Israel:Dominator hominum iustus,dominator in timore Dei

4 est sicut lux aurorae, oriente sole,mane absque nubibus;de splendore post pluviamherba oritur de terra".

5 Nonne sic est domus mea cum Deo?Quia pactum aeternum statuit mihi,dispositum in omnibus atque munitum.Cunctam enim salutem meam et omne desiderabilenonne faciet germinare?

6 Praevaricatores autemquasi spinae abiectae universi,quae non tolluntur manibus;

7 et si quis tangere voluerit eas,armabitur ferro et ligno lanceato,igneque succensae comburentur ".

8 Haec nomina fortium David:Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.

9 Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.

10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.

11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,

12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.

13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.

14 Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.

15 Desideravit igitur David et ait: " O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ".

16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino

17 dicens: " Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ". Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.

18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta

19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.

20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.

21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.

22 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.

23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.

24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,

25 Samma de Harod, Elica de Harod,

26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,

27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,

28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,

29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,

30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,

31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,

32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,

33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.

34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,

35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab,

36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,

37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,

38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,

39 Urias Hetthaeus.Omnes triginta septem.