1 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem

2 et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae

3 et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus

4 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum

5 et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem

6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis

7 qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum

8 et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui

9 ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter

10 ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei

11 et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus

12 et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis

13 ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno

14 et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam

15 et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam

16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus

1 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moabet super quattuor verbum non revocabo:eo quod incenderit ossa regis Edomusque ad cinerem,

2 mittam ignem in Moab,et devorabit aedes Carioth,et morietur in tumultu Moab,in clamore et voce tubae;

3 disperdam iudicem de medio eiuset omnes principes eius interficiam cum eo ",dicit Dominus.

4 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iudaeet super quattuor verbum non revocabo:eo quod abiecerint legem Dominiet mandata eius non custodierintC deceperunt enim eos idola sua,post quae abierant patres eorum C

5 mittam ignem in Iudam,et devorabit aedes Ierusalem ".

6 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israelet super quattuor verbum non revocabo:eo quod vendiderint pro argento iustumet pauperem pro calceamentis;

7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperumet viam humilium declinaverint,et filius ac pater eius iverint ad puellam,ut violarent nomen sanctum meum;

8 et super vestimentis pignoratis accubuerintiuxta omne altareet vinum damnatorum biberintin domo Dei sui.

9 Ego autem exterminaveramAmorraeum a facie eorum,cuius altitudo sicut altitudo cedrorum,et fortitudo quasi quercuum;exterminaveram fructum eius desuperet radices eius subter.

10 Ego ascendere vos fecide terra Aegyptiet duxi vos in desertoquadraginta annis,ut possideretis terram Amorraei;

11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos.Numquid non ita est, filii Israel?,dicit Dominus.

12 Et propinastis nazaraeis vinumet prophetis mandastis dicentes:Ne prophetetis".

13 Ecce ego comprimam vos ad solum,sicut comprimit plaustrumonustum feno;

14 deerit fuga a veloce,et fortis non firmabit virtutem suam,et robustus non salvabit animam suam;

15 tenens arcum non stabit,et velox pedibus suis non salvabitur;ascensor equi non salvabit animam suam,

16 et fortissimus corde inter robustosnudus fugiet in illa die ",dicit Dominus.