1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel

2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est

3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis

4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti

5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici

6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph

7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium

8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis

9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur

10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te

11 et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini

12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus

13 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium

14 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua

15 ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti

1 Vae, qui tranquilli sunt in Sionet confidunt in monte Samariae;designati primitiae populorum,ad quos venit domus Israel!

2 Transite in Chalanne et videte;et ite inde in Emath magnamet descendite in Geth Palaestinorum.Numquid meliores regnis istis vos,aut latior terminus eorum termino vestro est?

3 Qui removetis diem malumet appropinquare facitis solium violentiae.

4 Qui dormiunt in lectis eburneis,recumbentes in stratis suis,comedentes agnos de gregeet vitulos de medio armenti;

5 canentes ad vocem psalterii,sicut David excogitant sibi vasa cantici;

6 bibentes vinum in phialis,optimis unguentis delibuti,et non sunt contristati super ruina Ioseph.

7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,et auferetur factio lascivientium.

8 Iuravit Dominus Deus in anima sua,dicit Dominus, Deus exercituum: Detestor ego superbiam Iacobet domos eius odiet tradam civitatem et plenitudinem eius ".

9 Quod si reliqui fuerintdecem viri in domo una,et ipsi morientur;

10 et tollet eum propinquus suuset comburet eum, ut efferat ossa de domo,et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? ".Et respondebit: "Non est";et dicet ei: "Tace!";non est qui recordetur nominis Domini.

11 Quia ecce Dominus mandatet percutiet domum maiorem ruiniset domum minorem scissionibus.

12 Numquid currunt in petris equi,aut aratur mare in bobus,quoniam convertistis in venenum iudiciumet fructum iustitiae in absinthium?

13 Qui laetantur pro Lodabar,qui dicunt: " Numquid non in fortitudine nostracepimus nobis Carnaim? ".

14 " Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel,dicit Dominus, Deus exercituum, gentem;et oppriment vos ab introitu Emathusque ad torrentem Arabae ".