1 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis

2 et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est

3 misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus

4 haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem

5 et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est

6 misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus

7 haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii

8 et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum

9 et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio

10 et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius

11 haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua

12 et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis

13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est

14 et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros

15 et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel

16 et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli

17 propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua

1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis.

2 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: "Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ".

3 Misertus est Dominus super hoc. " Non erit ", dixit Dominus Deus.

4 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.

5 Et dixi: " Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ".

6 Misertus est Dominus super hoc. " Sed et istud non erit ", dicit Dominus Deus.

7 Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii.

8 Et dixit Dominus ad me: " Quid tu vides, Amos? ". Et dixi: " Trullam caementarii ". Et dixit Dominus: "Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.

9 Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio ".

10 Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: " Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.

11 Haec enim dicit Amos: "In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".

12 Et dixit Amasias ad Amos: " Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;

13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est ".

14 Responditque Amos et dixit ad Amasiam: Non sum prophetaet non sum filius prophetae;sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.

15 Et tulit me Dominus,cum sequerer gregem,et dixit Dominus ad me:Vade, propheta ad populum meum Israel".

16 Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: "Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac".

17 Propter hoc haec dicit Dominus: "Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua" .