1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei

2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione

3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis

4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens

5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me

6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli

7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca

8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum

9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris

10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum

11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me

12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri

13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus

14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua

15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio

16 recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto

17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum

18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit

19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis

20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum

21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum

22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam

23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino

24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino

25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam

26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani

27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam

28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio

29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus

30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

1 Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.

2 Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione,

3 dicentes: " Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis! ".

4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens:

5 " Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me;

6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli.

7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: "Surgens, Petre, occide et manduca!".

8 Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.

9 Respondit autem vox secundo de caelo: "Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris".

10 Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum.

11 Et ecce confestim tres viri astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me.

12 Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.

13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: "Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,

14 qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua".

15 Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio.

16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: "Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto".

17 Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum? ".

18 His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: " Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit ".

19 Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis.

20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum.

21 Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.

22 Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam;

23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino,

24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino.

25 Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum;

26 quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.

27 In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam;

28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio.

29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus;

30 quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum Barnabae et Sauli.