1 Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum
2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem
3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo
4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris
5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris
7 sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes
8 surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
9 et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit
10 erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine
11 et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat
13 respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
18 et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
19 et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
21 stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
23 cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
29 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum
30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
32 factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit
35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
37 factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
38 cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
39 exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
41 dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
42 notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
43 factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium
1 Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum
2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem.
3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo,
4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: " Saul, Saul, quid me persequeris? ".
5 Qui dixit: " Quis es, Domine? ". Et ille: " Ego sum Iesus, quem tu persequeris!
6 Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ".
7 Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
8 Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum.
9 Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit.
10 Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: " Anania ". At ille ait: " Ecce ego, Domine ".
11 Et Dominus ad illum: " Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat
12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat ".
13 Respondit autem Ananias: " Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem;
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum ".
15 Dixit autem ad eum Dominus: " Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati ".
17 Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: " Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto ".
18 Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est
19 et, cum accepisset cibum, confortatus est.Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot;
20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei.
21 Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: " Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? ".
22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23 Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum interficerent;
24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent;
25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.
26 Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus.
27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu.
28 Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini.
29 Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autem quaerebant occidere eum.
30 Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum.
31 Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat.
32 Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos, qui habitabant Lyddae.
33 Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus.
34 Et ait illi Petrus: " Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi ". Et continuo surrexit.
35 Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt ad Dominum.
36 In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat.
37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo.
38 Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: " Ne pigriteris venire usque ad nos! ".
39 Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis.
40 Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: " Tabitha, surge! ". At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit.
41 Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam.
42 Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino.
43 Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium.