1 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis

2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis

3 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae

4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum

5 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus

6 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis

7 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris

8 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum

9 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum

10 ego dilecto meo et ad me conversio eius

11 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis

12 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea

13 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi

1 Convertere, convertere, Sula mitis;convertere, convertere, ut intueamur te.Quid aspicitis in Sulamitem,cum saltat inter binos choros?

2 Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis,filia principis!Flexurae femorum tuorum sicut monilia,quae fabricata sunt manu artificis.

3 Gremium tuum crater tornatilis:numquam indigeat vino mixto;venter tuus sicut acervus triticivallatus liliis.

4 Duo ubera tua sicut duo hinnuli,gemelli capreae,

5 collum tuum sicut turris eburnea.Oculi tui sicut piscinae in Hesebon,quae sunt ad portam Bathrabbim;nasus tuus sicut turris Libani,quae respicit contra Damascum.

6 Caput tuum ut Carmelus,et comae capitis tui sicut purpura;rex vincitur cincinnis.

7 Quam pulchra es et quam decora,carissima, in deliciis!

8 Statura tua assimilata est palmae,et ubera tua botris.

9 Dixi: " Ascendam in palmamet apprehendam fructus eius ".Et erunt ubera tua sicut botri vineae,et odor oris tui sicut malorum.

10 Guttur tuum sicut vinum optimum,dignum dilecto meo ad potandum,labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

11 Ego dilecto meo,et ad me appetitus eius.

12 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,commoremur in villis;

13 mane properabimus ad vineas,videbimus; si floruit vinea,si flores aperiuntur,si floruerunt mala punica;ibi dabo tibi amores meos.

14 Mandragorae dederunt odorem;in portis nostris omnia poma optima,nova et vetera,dilecte mi, servavi tibi.