1 non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini

2 non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem

3 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum

4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi

5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te

6 non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum

7 non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius

8 qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini

9 quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala

10 si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra

11 et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra

12 habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae

13 gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies

14 quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te

15 non trades servum domino suo qui ad te confugerit

16 habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum

17 non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel

18 non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum

19 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem

20 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

21 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum

22 si nolueris polliceri absque peccato eris

23 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es

24 ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum

25 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes

1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius.

2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini.

3 Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione.

4 Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum,

5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi;

6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te.

7 Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.

8 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius:

9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini.

10 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.

11 Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur,

12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra.

13 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae

14 gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies.

15 Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te.

16 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit:

17 habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum.

18 Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel.

19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.

20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem,

21 sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.

22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum.

23 Si nolueris polliceri, absque peccato eris;

24 quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es.

25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum.

26 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.