1 ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan

2 et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum

3 et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor

4 dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam

5 mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino

6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem

7 Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt

8 fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen

9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi

10 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

11 in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius

12 et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel

1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan

2 et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale

3 et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor.

4 Dixitque Dominus ad eum: " Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ".

5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino.

6 Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem.

7 Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est; non caligavit oculus eius, nec robur illius defecit.

8 Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.

9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi.

10 Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,

11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius,

12 et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit Moyses coram universo Israel.