1 vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete

2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb

3 non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimus

4 facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis

5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait

6 ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis

7 non habebis deos alienos in conspectu meo

8 non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra

9 non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me

10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea

11 non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit

12 observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus

13 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua

14 septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu

15 memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati

16 honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

17 non occides

18 neque moechaberis

19 furtumque non facies

20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

21 non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius sunt

22 haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi

23 vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis

24 ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo

25 cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur

26 quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere

27 tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea

28 quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti

29 quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum

30 vade et dic eis revertimini in tentoria vestra

31 tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem

32 custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram

33 sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae

1 Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: " Audi, Israel, praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere complete.

2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.

3 Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in praesentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus.

4 Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis;

5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et ait:

6 "Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.

7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.

8 Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra.

9 Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me,

10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea.

11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit.

12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus.

13 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua.

14 Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu.

15 Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati.

16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

17 Non occides.

18 Neque moechaberis.

19 Furtumque non facies.

20 Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

21 Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt".

22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.

23 Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu

24 atque dixistis: "Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo.

25 Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.

26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere?

27 Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes faciemus ea".

28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: "Audivi vocem verborum populi huius, quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.

29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?

30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.

31 Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et praecepta atque iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem".

32 Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram,

33 sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.