1 omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo

2 tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est

3 tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi

4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi

5 tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus

6 tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi

7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi

8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis

9 quid habet amplius homo de labore suo

10 vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea

11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem

12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua

13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est

14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur

15 quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit

16 vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem

17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit

18 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis

19 idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati

20 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur

21 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum

22 et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat

1 Omnia tempus habent,et momentum suum cuique negotio sub caelo:

2 tempus nascendi et tempus moriendi,tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est,

3 tempus occidendi et tempus sanandi,tempus destruendi et tempus aedificandi,

4 tempus flendi et tempus ridendi,tempus plangendi et tempus saltandi,

5 tempus spargendi lapides et tempus eos colligendi,tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus,

6 tempus quaerendi et tempus perdendi,tempus custodiendi et tempus abiciendi,

7 tempus scindendi et tempus consuendi,tempus tacendi et tempus loquendi,

8 tempus dilectionis et tempus odii,tempus belli et tempus pacis.

9 Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo?

10 Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

11 Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

12 Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua.

13 Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

14 Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur.

15 Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit.

16 Et adhuc vidi sub sole: in loco iudicii ibi impietas, et in loco iustitiae ibi iniquitas;

17 et dixi in corde meo: " Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio ".

18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis.

19 Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas.

20 Et omnia pergunt ad unum locum:de terra facta sunt omnia,et in terram omnia pariter revertuntur.

21 Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram?

22 Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?