1 verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos

2 et laudavi magis mortuos quam viventes

3 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt

4 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est

5 stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens

6 melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi

7 considerans repperi et aliam vanitatem sub sole

8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

9 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae

10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem

11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet

12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur

13 melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum

14 quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur

15 vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo

16 infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus

17 custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali

1 Verti me ad alia et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et ecce lacrimae oppressorum, et nemo consolator; et ex parte opprimentium violentia, et nemo consolator.

2 Et laudavi magis mortuos, qui iam defuncti sunt, quam viventes, qui adhuc vitam agunt,

3 et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est nec vidit opera mala, quae sub sole fiunt.

4 Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus.

5 Stultus complicat manus suaset comedit carnes suas.

6 Melior est pugillus cum requiequam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus.

7 Iterum repperi et aliam vanitatem sub sole:

8 unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: " Cui laboro et fraudo animam meam bonis?". In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima.

9 Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,

10 quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.

11 Insuper, si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?

12 Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur.

13 Melior est puer pauper et sapiensrege sene et stulto,qui iam nescit erudiri.

14 Ille enim de domo carceris exivit, ut regnaret, etiamsi in regno istius natus sit pauper.

15 Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo.

16 Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus.

17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere.