1 audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel
2 et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc
3 et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis rex Cyrus rex Persarum
4 factum est igitur ut populus terrae inpediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando
5 conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum
6 in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem
7 et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro
8 Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi
9 Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii Susannechei Deaei Aelamitae
10 et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans Flumen in pace
11 hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt
12 notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam aedificant extruentes muros eius et parietes conponentes
13 nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet
14 nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi
15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est
16 nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis
17 verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem
18 accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram me
19 et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et proelia concitantur in ea
20 nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant
21 nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum fuerit
22 videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat malum contra reges
23 itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore
24 tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum
1 Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii captivita tis aedificarent templum Domino, Deo Israel,
2 et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: " Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc ".
3 Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum ".
4 Factum est igitur, ut populus terrae impediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando.
5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum.
6 In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus habitatores Iudae et Ierusalem.
7 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litteris Syriacis et composita sermone Syro.
8 Rehum praefectus et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi:
9 " Rehum praefectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum, iudices et duces, magistratus Persae, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, hoc est Elamitae,
10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace ".
11 Hoc est exemplar epistulae, quam miserunt ad eum: Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur
12 notum sit regi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam componentes.
13 Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimum regibus noxa erit.
14 Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in his historiis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
16 Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis ".
17 Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et ad reliquos, qui erant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium: " Pax. Nunc igitur scriptura,
18 quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me.
19 Et a me praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones et seditiones concitabantur in ea;
20 nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque et annonam et vectigal accipiebant.
21 Nunc ergo praecipite, ut desistant isti homines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me iussum fuerit.
22 Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges ".
23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore.
24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.