1 noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo praesente legerentur

2 ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum iugulare cupientium

3 quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac praemii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit

4 statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat ut suggereret regi et iuberet Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat praeparatum

5 responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex ingrediatur

6 cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare

7 respondit homo quem rex honorare cupit

8 debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum

9 et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare

10 dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii cave ne quicquam de his quae locutus es praetermittas

11 tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare

12 reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite

13 narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus ante quem cadere coepisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu eius

14 adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt

1 Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,

2 ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manus mittere in regem Asuerum.

3 Quod cum audisset rex, ait: " Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? ". Dixeruntque ei servi illius ac ministri: " Nihil omnino mercedis accepit ".

4 Statimque rex: " Quis est, inquit, in atrio? ". Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.

5 Responderunt pueri: " Ecce Aman stat in atrio ". Dixitque rex: " Ingrediatur ".

6 Cumque esset ingressus, ait illi: " Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? ". Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare

7 respondit: " Homo, quem rex honorare cupit,

8 debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;

9 et primus de regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: "Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare" ".

10 Dixitque ei rex: " Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas ".

11 Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: " Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ".

12 Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite.

13 Narravitque Zares uxori suae et amicis omnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: " Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius ".

14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.