1 tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare
2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum
3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius
4 currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro
5 abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis
6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum
7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam
8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari
9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea
10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus
11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia
12 extendisti manum tuam et devoravit eos terra
13 dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum
14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim
15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan
16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti
17 introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae
18 Dominus regnabit in aeternum et ultra
19 ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius
20 sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris
21 quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare
22 tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam
23 et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem
24 et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus
25 at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum
26 dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus
27 venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas
1 Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt:" Cantemus Domino,gloriose enim magnificatus est:equum et ascensorem eiusdeiecit in mare!
2 Fortitudo mea et robur meum Dominus,et factus est mihi in salutem.Iste Deus meus,et glorificabo eum;Deus patris mei,et exaltabo eum!
3 Dominus quasi vir pugnator;Dominus nomen eius!
4 Currus pharaonis et exercitum eiusproiecit in mare;electi bellatores eiussubmersi sunt in mari Rubro.
5 Abyssi operuerunt eos,descenderunt in profundum quasi lapis.
6 Dextera tua, Domine,magnifice in fortitudine,dextera tua, Domine,percussit inimicum.
7 Et in multitudine gloriae tuaedeposuisti adversarios tuos;misisti iram tuam,quae devoravit eos sicut stipulam.
8 Et in spiritu furoris tuicongregatae sunt aquae;stetit ut aggerunda fluens,coagulatae sunt abyssiin medio mari.
9 Dixit inimicus:"Persequar, comprehendam,dividam spolia,implebitur anima mea;evaginabo gladium meum,interficiet eos manus mea!".
10 Flavit spiritus tuus,et operuit eos mare;submersi sunt quasi plumbumin aquis vehementibus.
11 Quis similis tuiin diis, Domine?Quis similis tui,magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis,faciens mirabilia?
12 Extendisti manum tuam,devoravit eos terra.
13 Dux fuisti in misericordia tuapopulo, quem redemisti,et portasti eum in fortitudine tuaad habitaculum sanctum tuum.
14 Attenderunt populi et commoti sunt,dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae.
15 Tunc conturbati sunt principes Edom,potentes Moab obtinuit tremor,obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
16 Irruit super eosformido et pavor;in magnitudine brachii tuifiunt immobiles quasi lapis,donec pertranseat populus tuus, Domine,donec pertranseat populus tuus iste,quem possedisti.
17 Introduces eos et plantabisin monte hereditatis tuae,firmissimo habitaculo tuo,quod operatus es, Domine,sanctuario, Domine,quod firmaverunt manus tuae.
18 Dominus regnabitin aeternum et ultra! ".
19 Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius.
20 Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
21 quibus praecinebat dicens:" Cantemus Domino,gloriose enim magnificatus est:equum et ascensorem eiusdeiecit in mare! ".
22 Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.
23 Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).
24 Et murmuravit populus contra Moysen dicens: " Quid bibemus? ".
25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum
26 dicens: " Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus ".
27 Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas.