1 profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti

2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine

3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame

4 dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non

5 die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies

6 dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti

7 et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos

8 et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum

9 dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum

10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube

11 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester

13 factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum

14 cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram

15 quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum

16 hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis

17 feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus

18 et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt

19 dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane

20 qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses

21 colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat

22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi

23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane

24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo

25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro

26 sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur

27 venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt

28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam

29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo

30 et sabbatizavit populus die septimo

31 appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle

32 dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti

33 dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras

34 sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum

35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan

36 gomor autem decima pars est oephi

1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti.

2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine,

3 dixeruntque filii Israel ad eos: " Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame? ".

4 Dixit autem Dominus ad Moysen: " Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.

5 Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies ".

6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel:" Vespere scietisquod Dominus eduxerit vosde terra Aegypti;

7 et mane videbitisgloriam Domini.Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos? ".

8 Et ait Moyses:" Dabit Dominus vobisvespere carnes edereet mane panes in saturitate,eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum ".

9 Dixitque Moyses ad Aaron: " Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum ".

10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube.

11 Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:

12 " Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester ".

13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.

14 Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram.

15 Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: " Manhu? " (quod significat: " Quid est hoc? "). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: " Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.

16 Hic est sermo, quem praecepit Dominus: "Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic tolletis" ".

17 Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius plus, alius minus.

18 Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt.

19 Dixitque Moyses ad eos: " Nullus relinquat ex eo in mane ".

20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus atque computruit; et iratus est contra eos Moyses.

21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol, liquefiebat.

22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi.

23 Qui ait eis: " Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane ".

24 Feceruntque ita, ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

25 Dixitque Moyses: " Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro.

26 Sex diebus colligite; in die autem septimo sabbatum est Domino, idcirco non invenietur in eo ".

27 Venitque septima dies; et egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt.

28 Dixit autem Dominus ad Moysen: " Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?

29 Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo ".

30 Et sabbatizavit populus die septimo.

31 Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.

32 Dixit autem Moyses: " Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti" ".

33 Dixitque Moyses ad Aaron: " Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras ".

34 Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum.

35 Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.

36 Gomor autem decima pars est ephi.