1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine

2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere

3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis

4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei

5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium

6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis

7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum

8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea

11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea

12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem

13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt

14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem

16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem

17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis

18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas

19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies

20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel

1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere.

3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.

4 Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei,

5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis,

7 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.

9 Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

10 et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos.

11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei.

12 In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,

14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem;

15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.

17 Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.

19 Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.

20 Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.