1 Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb

2 apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur

3 dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus

4 cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum

5 at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est

6 et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum

7 cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus

8 et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei

9 clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur

10 sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto

11 dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto

12 qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum

13 ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis

14 dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos

15 dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

16 vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto

17 et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle

18 et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro

19 sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam

20 extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos

21 daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui

22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum

1 Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Ma dian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb.

2 Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur.

3 Dixit ergo Moyses: " Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus ".

4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: " Moyses, Moyses ". Qui respondit: " Adsum ".

5 At ille: " Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est ".

6 Et ait: " Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ". Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum.

7 Cui ait Dominus: " Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum.

8 Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei.

9 Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur;

10 sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto ".

11 Dixitque Moyses ad Deum: " Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Aegypto? ".

12 Qui dixit ei: " Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum ".

13 Ait Moyses ad Deum: " Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis? ".

14 Dixit Deus ad Moysen: " Ego sum qui sum ". Ait: " Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos ".

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen: " Haec dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

16 Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto;

17 et dixi: Educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.

18 Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti, ut eatis, nisi per manum validam.

20 Extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eius; post haec dimittet vos.

21 Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis, et, cum egrediemini, non exibitis vacui.

22 Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum ".