1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi

2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine

4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi

6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel

7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

9 quadrangulum duplex mensurae palmi

10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus

11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis

12 in tertio ligyrius achates amethistus

13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum

15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis

17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant

18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur

19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi

20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam

21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem

22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta

23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum

24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi

25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

26 et mitras cum coronulis suis ex bysso

27 feminalia quoque linea byssina

28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi

29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini

30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi

31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi

32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus

34 velum arcam vectes propitiatorium

35 mensam cum vasis et propositionis panibus

36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus

38 et tentorium in introitu tabernaculi

39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis

40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri

41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius

42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus

43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.

2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta

3 opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.

4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur,

5 et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi.

6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;

7 posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.

8 Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,

9 quadrangulum duplex mensurae palmi.

10 Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;

11 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;

12 in tertio hyacinthus, achates et amethystus;

13 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos.

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.

15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo

16 et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis;

17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant.

18 Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.

19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.

20 Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.

21 Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.

22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum

23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae;

24 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta

25 et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum,

26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.

27 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

28 et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,

29 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.

30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: " Sanctum Domino ";

31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.

32 Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.

33 Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases,

34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum,

35 arcam testimonii, vectes, propitiatorium,

36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus,

37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri,

38 altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi,

39 altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua,

40 tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri.

41 Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius

42 obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.

43 Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.