1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
6 et ante illud altare holocausti
7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
10 altare holocausti et omnia vasa eius
11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
16 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi
27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
34 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
35 si pendebat desuper manebant in eodem loco
36 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 " Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,
3 et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;
4 et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
6 et ante tabernaculum conventus altare holocausti,
7 et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua.
8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.
10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.
12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua
13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;
14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis
15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ".
16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas
19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.
20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.
21 Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,
25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.
26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio
27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
28 Posuit et velum in introitu habitaculi
29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.
30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;
31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,
32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
33 Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
34 Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
35 Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.
36 Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;
37 si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
38 Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas." "