1 post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

3 dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

4 ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra

5 dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

6 praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens

7 nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam

8 et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro

9 opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus

10 igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas

11 ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro

12 dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas

13 praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae

14 flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

15 veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos

16 paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum

17 qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino

18 ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum

19 videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

20 occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone

21 et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos

22 reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me

23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos

1 Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto ".

2 At ille responclit: " Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam ".

3 Dixeruntque: " Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius ".

4 Ait ad eos rex Aegypti: " Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra ".

5 Dixitque pharao: " Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? ".

6 Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et praefectis eius dicens:

7 " Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas.

8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro".

9 Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus ".

10 Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: " Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas.

11 Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid quam de opere vestro" ".

12 Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas.

13 Exactores quoque instabant dicentes: " Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae ".

14 Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: " Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie? ".

15 Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: " Cur ita agis contra servos tuos?

16 Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa ".

17 Qui ait: " Vacatis otio et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino".

18 Ite ergo et operamini; paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum ".

19 Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: " Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies ";

20 occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus a pharaone,

21 et dixerunt ad eos: " Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos ".

22 Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: " Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me?

23 Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum; et non liberasti eos ".