1 et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens
2 fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
3 et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam
4 congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena
5 pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius
6 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors
7 sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere
8 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur
9 propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram
10 congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent
11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eius
12 multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem
13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te
14 ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te dicit Dominus
15 et factum est verbum Domini ad me dicens
16 fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae
17 ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes
18 locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi
19 et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis
20 et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens
21 loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent
22 et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis
23 coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
24 eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus
25 et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum
26 in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi
27 in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus
1 Et factum est verbum Do mini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens:
2 "Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie.
3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus:Pone ollam; pone, inquam,et mitte in ea aquam.
4 Congere frusta eius in ea,omnem partem bonam, femur et armum,electis ossibus imple eam,
5 pinguissimum pecus assume.Compone quoque struem lignorum sub ea;effervescant frusta eius,et coque ossa illius in medio eius.
6 Propterea haec dicit Dominus Deus:Vae civitati sanguinum,ollae, cuius rubigo in ea est,et rubigo eius non exivit de ea!Per partes et per partes suas eice ex ea,neque cadat super eam sors.
7 Sanguis enim eius in medio eius est,super limpidissimam petram effudit illum;non effudit illum super terram,ut possit operiri pulvere;
8 ut superducerem indignationem meamet vindicta ulciscerer,dedi sanguinem eiussuper petram limpidissimam, ne operiretur.
9 Propterea haec dicit Dominus Deus:Vae civitati sanguinum,cuius ego grandem faciam pyram!
10 Congere ligna, succende ignem,coque carnes usque ad consumptionemet effunde ius,et ossa comburentur.
11 Relinque quoque eam super prunas vacuam,ut incalescat, et ardescat aes eius,et confletur in medio eius inquinamentum eius,et consumatur rubigo eius.
12 Multo labore sudatum est,et non exibit de ea nimia rubigo eius,neque per ignem.
13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
14 Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te ", dicit Dominus.
15 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
16 " Fili hominis, ecce ego tollo a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae.
17 Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes ".
18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi.
19 Et dixit ad me populus: " Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae tu facis? ".
20 Et dixi ad eos: " Sermo Domini factus est ad me dicens:
21 Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent.
22 Et facietis, sicut feci: ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis,
23 coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quae fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus.
25 Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum;
26 in die illa, cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi,
27 in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus .