1 factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor

3 omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis

4 duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo

5 igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim

6 et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine

7 reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar

8 et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri

9 scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque

10 vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem

11 tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt

12 necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis

13 et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram

14 quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan

15 et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci

16 reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum

17 egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis

18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi

19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram

20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

21 dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi

22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae

23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram

24 exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis.

4 Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim

6 et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto.

7 Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim,

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt;

12 ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan;

15 et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci;

16 reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum ­ erat enim sacerdos Dei altissimi ­

19 benedixit ei et ait: Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram

20 et benedictus Deus excelsus,qui tradidit hostes tuos in manus tuas ".Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomae ad Abram: " Da mihi animas; substantiam tolle tibi ".

22 Qui respondit ei: " Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae,

23 a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram";

24 exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas ".