1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
24 dixitque Abraham ego iurabo
25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;
2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac
4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.
5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.
6 Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus;quicumque audierit, corridebit mihi ?.
7 Rursumque ait: Quis auditurum crederet Abrahamquod Sara lactaret filios,quia peperit ei filiumiam seni? ".
8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10 " Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac ".
11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
12 Cui dixit Deus: " Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est ".
14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum
16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: " Non videbo morientem puerum ". Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: " Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum ".
19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
20 Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: " Deus tecum est in universis, quae agis.
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena ".
24 Dixitque Abraham: " Ego iurabo ".
25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
26 Responditque Abimelech: " Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie ".
27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 Cui dixit Abimelech: " Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum? ".
30 At ille: " Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum ".
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
32 Et inierunt foedus in Bersabee.
33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.