1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus

2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius

3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum

4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges

5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum

6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro

7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi

8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt

9 tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi

10 postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum

11 dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum

12 qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban

13 ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae

14 responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri

15 nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum

16 sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac

17 surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit

18 tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan

19 eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui

20 noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret

21 cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad

22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob

23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad

24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob

25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium

26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio

27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara

28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc

29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius

30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos

31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas

32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola

33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis

34 illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti

35 ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est

36 tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me

37 et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te

38 idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi

39 nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas

40 die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis

41 sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus

42 nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri

43 respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis

44 veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te

45 tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum

46 dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum

47 quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae

48 dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis

49 intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis

50 si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit

51 dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te

52 testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans

53 Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac

54 immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi

55 Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicen tium: " Tulit Iacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de patris nostri facultate acquisivit has divitias ",

2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius.

3 Et dixit Dominus ad Iacob: " Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum ".

4 Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,

5 dixitque eis: " Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum,

6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.

7 Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi.

8 Si quando dixit: "Variae erunt mercedes tuae", pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quaeque accipies pro mercede", omnes greges striata pepererunt.

9 Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi.

10 Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos.

11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: "Iacob". Et ego respondi: Adsum.

12 Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban.

13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae" .

14 Responderunt ei Rachel et Lia: " Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri?

15 Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit nos comeditque pretium nostrum?

16 Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi Deus, fac ".

17 Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos.

18 Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

19 Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim patris sui.

20 Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret.

21 Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad,

22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob.

23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad.

24 Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!".

25 Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.

26 Et dixit ad Iacob: " Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio?

27 Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis?

28 Non es passus, ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc

29 valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: "Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!".

30 Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos? ".

31 Respondit Iacob: " Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me.

32 Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer ". Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim.

33 Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis.

34 Illa autem absconderat theraphim in stramento cameli et sedit desuper. Scrutantique omne tentorium et nihil invenienti

35 ait: " Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi ". Quaesivit ergo et non invenit theraphim.

36 Tumensque Iacob cum iurgio ait: " Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me,

37 quia scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et iudicent inter me et te.

38 Ecce, viginti annis fui tecum. Oves tuae et caprae non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi;

39 nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas.

40 Die aestu consumebar et nocte gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.

41 Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.

42 Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri ".

43 Respondit ei Laban: " Filiae filiae meae et filii filii mei et greges greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos genuerunt?

44 Veni ergo, et ineamus foedus ego et tu, ut sit in testimonium inter me et te ".

45 Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum;

46 dixitque fratribus suis: " Afferte lapides ". Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum.

47 Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae).

48 Dixitque Laban: " Tumulus iste testis erit inter me et te hodie "; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis)

49 et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: " Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem.

50 Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te ".

51 Dixitque Laban ad Iacob: " En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te.

52 Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum.

53 Deus Abraham et Deus Nachor iudicent inter nos ".Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac;

54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte.