1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram

2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam

3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her

4 rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam

5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit

6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar

7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est

8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo

9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur

10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret

11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui

12 evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas

13 nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves

14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum

15 quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur

16 ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo

17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris

18 ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier

19 et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus

20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam

21 interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix

22 reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum

23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam

24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur

25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus

26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam

27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens

28 iste egreditur prior

29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares

30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara

1 Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram.

2 Viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam.

3 Quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her.

4 Rursumque concepto fetu, natum filium nominavit Onan.

5 Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Ipsa autem erat in Chasib, quando peperit illum.

6 Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar.

7 Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est.

8 Dixit ergo Iudas ad Onan: " Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo ".

9 Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur.

10 Et idcirco occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem fecerat.

11 Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: " Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus ". Timebat, enim, ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui.

12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras amicus suus Odollamites in Thamnam.

13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnam ad tondendas oves.

14 Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.

15 Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum.

16 Declinansque ad eam in via ait: " Veni, coeam tecum "; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: " Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo? ",

17 dixit: " Mittam tibi haedum de gregibus ". Rursum illa dicente: " Si dederis mihi arrabonem, donec mittas illum ",

18 ait Iudas: " Quid vis tibi pro arrabone dari? ". Respondit: " Sigillum tuum et funiculum et baculum, quem manu tenes ". Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit

19 et surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus.

20 Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus, quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam,

21 interrogavit homines loci illius: " Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via? ". Respondentibus cunctis: " Non fuit in loco isto meretrix ,

22 reversus est ad Iudam et dixit ei: " Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum ".

23 Ait Iudas: " Habeat sibi; ne simus in ludibrium. Ego misi haedum, quem promiseram, et tu non invenisti eam ".

24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: " Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione ". Dixitque Iudas: " Producite eam, ut comburatur ".

25 Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: " De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus ".

26 Qui, agnitis pignoribus, ait: " Iustior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo ". Attamen ultra non cognovit illam.

27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:

28 " Iste egressus est prior ".

29 Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: Qualem rupisti tibi rupturam? ". Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura).

30 Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum; qui appellatus est Zara (id est Ortus solis).